Arcana Coelestia (Potts) n. 8156

Previous Number Next Number See English 

8156. `Omnes equi curruum Pharaonis, et equites illius, et exercitus illius': quod significet omnia quae falsi ex intellectuali perverso, constat ex significatione `equorum' quod sint intellectuale, de qua n. 2761, 2762, 3217, 5321, 7024, 8029, hic intellectuale perversum quale est illorum qui in (x)malo et inde in falso; ex significatione `curruum' quod sint doctrinalia, de qua n. 2760, 5321, 5945, 8146; ex significatione `equitum' quod sint illa quae intellectus, de qua n. 6534, {1}hic ratiocinia falsa ex intellectuali perverso; et ex significatione `exercitus' quod sint falsa, de qua supra n. 8138; ex his patet quod per `equos curruum Pharaonis, et equites illius, et exercitum illius' significentur scientifica, ratiocinia, et falsa ex intellectuali perverso, ita omnia quae falsi. @1 d hic i ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church