Arcana Coelestia (Potts) n. 8153

Previous Number Next Number See English 

8153. `Et filii Israelis exeuntes manu excelsa': quod significet cum tamen exempti ab eorum subjugationis conatu [ex] potentia Divina, constat (c)ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, seu in fide conjuncta charitati, ut nunc supra n. 8152; ex significatione `exire' quod sit liberari, seu eximi a conatu subjugationis illorum; qui conatus significatur per {1}persequi, n. 8152; et ex significatione `manus excelsae' quod sit potentia Divina; per `manum' enim significatur potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7188, 7189, 7518, 7673, 8050, 8069, et per `excelsum' significatur Divinum; quod `excelsum' sit Divinum, est quia per illud intelligitur caelum ubi Divinum; inde in Verbo de Jehovah seu Domino dicitur quod `habitet in excelso,' et {2} Ipse vocatur `Altissimus', ut apud Esaiam, Exaltatus {3} Jehovah, quia inhabitat excelsum, xxxiii [5]:

apud eundem, Sic dixit altus et Excelsus, habitans in aeternum, et Cujus nomen Sanctus, In sancto et alto habito, lvii 15:

(m)apud Davidem, Jehovah misit de alto, et eripuit me, Ps. xviii 17 [A.V. 16]:(n) {4}inde Jehovah vocatur Altissimus, Deut. xxxii (x)8; Dan. iv 14, 21, 31 [A.V. 17, 24, 34] vii 18, 22, 25; Ps. vii 18 [A.V. 17]; Ps. ix 3 [A.V. 2]; Ps. xviii 14 [A.V. 13]; Ps. xlvi 5 [A.V. 4]; Ps. l 14; Ps. lvii 3 [A.V. 2]; Ps. lxxxii 6. Quia `altum' significabat caelum, ac inibi Divinum, {5}inde cultus Divinus ab illis qui ab Ecclesia repraesentativa instituebatur super montibus ac super locis altis; ac ideo quoque in excelsis quae sibi etiam aedificabant, de quibus passim in Historicis et Propheticis Verbi, {6}ut apud Ezechielem, Aedificasti tibi excelsum, et fecisti tibi altum in omni platea; super omni capite viae aedificasti excelsum tuum, xvi 24, 25, 31. Quod Divinum significatum sit per `altum,' {7}est quia per caelum stelliferum significatum est caelum angelicum, et {8}etiam creditum quod ibi esset; sed sapientiores illorum sciebant quod caelum non {9}esset in alto sed ubi bonum amoris, et hoc intus in {10} homine, ubicumque is {11}esset; quod `alta' sint interiora, seu bona quae ibi, videatur n. 450, 1735, 2148, 4210, 4599. @1 servitatem, n. 6666, 6670, 6671, e qua exemti seu liberati sunt$ @2 i inde$ @3 i est$ @4 d inde i et$ @5 cultus Divinus in Ecclesia repraesentativa fuit$ @6 et$ @7 erat$ @8 After quod$ @9 sit$ @10 i ipso$ @11 est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church