815. Qui ita delectantur odiis et inde vindictis ut non solum non contenti sint perdere corpus, sed etiam cupiunt animam quam tamen Dominus redemit; demittuntur deorsum per tenebrosissimum foramen versus infima terrae, profunde secundum gradum odii et inde vindictae; et iis tunc terror et horror incutitur gravis, et simul tenentur in vindictae cupidine, quae sicut augetur profundius demittuntur: postea mittuntur in locum sub Gehenna, ubi serpentes diri, magni, ventribus ampli, apparent, et quidem ita ad vivum sicut prorsus forent, a quibus cruciantur morsibus, quos quoque similiter acute sentiunt: talia sentiuntur exquisite a spiritibus; respondent eorum vitae, sicut corporea illis qui in corpore: et interea vivunt in diris phantasiis, et ibi per saecula, usque dum non amplius sciant quod homines fuerint; aliter eorum vita, quam ex odiis et vindictis talibus traxerant, non exstingui potest.