Arcana Coelestia (Potts) n. 8137

Previous Number Next Number See English 

8137. `Et glorificabor': quod significet quod visuri effectum Divinum ex Divino Humano Domini in dissipatione falsi, constat ex significatione `glorificari,' cum de Jehovah seu Domino, quod sit effectus Divinus, hic ex Divino Humano Ipsius, quia Dominus per quod venit in mundum, et assumpsit Humanum, et Hoc Divinum fecit, in inferna conjecit omnia {1}mala et falsa, ac caelos redegit in ordinem, et quoque liberavit illos qui ab Ecclesia spirituali e damnatione, videatur n. 6854, 6914, 7091, 7828, 7932, 8018; haec in genere significantur {2} per `glorificari,' {3}hic autem significatur quod illi qui infestaverunt probos conjicerentur in infernum, ac ibi circumfunderentur falsis sicut ab aquis maris, et hoc ut effectus Divinus ex sola praesentia Domini. 2 Ut sciatur quomodo cum hoc se habet, {4}ulterius explicabitur: sunt inferna tot numero quot sunt genera (c)et species malorum; quodlibet infernum est separatum ab altero, {5} sicut per nimbos, nubes, seu aquas; mala et falsa in altera vita apparent coram oculis spirituum sicut nimbi et nubes, et quoque sicut aquae; falsa ex malis illorum qui ab Ecclesia spirituali fuerunt et vixerunt male, sicut aquae, {6}falsa autem ex malis illorum qui ab Ecclesia caelesti, sicut nimbi; talibus circumfusi apparent illi qui in infernis, ubivis cum differentia {7}quoad quantum et quale, densum et tenue, caliginosum et obscurum, hoc secundum genus et speciem falsi ex malo; infernum ubi illi qui in fide separata a charitate (c)et in vita mali vixerunt, est circumfusum sicut ab aquis maris; falsa mali quidem illis qui ibi sunt non apparent sicut aquae, sed illis qui extra aspiciunt; supra illud mare, ubi illi, sunt inferna adulterorum; causa quod ibi supra sint, est quia adulteria in sensu interno sunt (x)adulterationes {8}boni et inde (x)perversiones veri, ita mala ex quibus falsa contra vera et bona fidei, n. 2466, 2729, 3399; {9}qualia falsa apud illos sunt qui in inferno infra, et vixerunt contra verum Ecclesiae, ac bonum ejus prorsus nihili fecerunt, et quia hoc nihili fecerunt, etiam adulteraverunt et perverterunt omne id in Verbo, {10}quod ibi de bono, hoc est, de charitate erga proximum et de amore in Deum, {11}dicitur. 3 Quod glorificationem in Pharaone et in exercitu illius attinet, est illa hic immersio in infernum illud, et circumfusio ab aquis sicut maris, {12}ex sola praesentia Domini, ut supra dictum; mali enim praesentiam Domini, hoc est, praesentiam boni et veri quae ab Illo, fugiunt, nam ad solum affluxum illorum horrent, et cruciantur, et quoque ex praesentia illa circumfunduntur suis malis et falsis, nam tunc erumpunt ab illis; ac illa cingunt et interponuntur ne Divinum influat {13}et ex illo crucientur; hic effectus Divinus est qui hic per glorificationem in Pharaone et in ejus exercitu significatur; quod ille {14}effectus sit ex Divino Humano Domini, est, ut supra dictum, quia per id quod Dominus in mundum venit, et (x)assumpsit Humanum, et Hoc Divinum fecit, omnia falsa et mala in infernum {15}conjecit, ac vera et bona in caelis in ordinem redegit, et illos qui ab Ecclesia spirituali e damnatione liberavit. @1 falsa et mala$ @2 i hic$ @3 in specie$ @4 hic$ @5 i et separatur$ @6 et falsa$ @7 secundum genus et speciem mali ac inde falsi$ @8 ac perversiones boni$ @9 quales apud illos qui in interno infra, qui$ @10 ubi$ @11 agitur$ @12 sunt illa effectus praesentiae$ @13 ac cruciet$ @14 After sit but d$ @15 conjecta sint, et vera ac bona in coelis in ordine redacta, et quod illi qui ab Ecclesia spirituali liberati e damnatione sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church