Arcana Coelestia (Potts) n. 8123

Previous Number Next Number See English 

8123. Quod illa charitatis erga proximum sint, est quia {1}unus quisque homo est proximus, sed diversimode, n. 6818; societas minor et major magis proximus, n. 6819, 6820; patria adhuc magis proximus, n. 6819, 6821; Ecclesia adhuc magis, n. 6819, 6822; regnum Domini adhuc magis, n. 6819, 6823; et Dominus supra omnes, n. 6819, 6824; {2} in sensu universali bonum quod procedit a Domino est proximus, n. 6706, 6711, consequenter (d)etiam justum et rectum. Quapropter qui facit bonum quodcumque propter bonum, et justum propter justum, is amat proximum et exercet charitatem, nam facit ex amore boni et amore justi, ac ita ex amore illorum in quibus bonum et justum sunt; at qui facit injustum propter lucrum quodcumque, is odit proximum. @1 proximus est unusquisque homo$ @2 i ita$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church