8114. Apperceptum quod illis esset status felicitatis adhuc interioris, et quod susceptibiles {1}recipiendi statum felicitatis adhuc magis interioris essent; hoc appercipitur per quod interiora non clausa sint, sed aperta {2}ad Dominum; quo enim apertiora sunt interiora, eo sunt susceptibiliora recipiendi Divinum Bonum ac Divinum felix. Aliter prorsus ac apud illos qui non in ordine caeli vivant; apud illos interiora clausa sunt, et exteriora aperta {3}ad infernum; unde influunt contemptus aliorum, odia, vindictae, crudelitates, quae illis jucunda sunt, contra illos qui se non colunt, {4}aut cupiditatibus suis non favent. @1 ejus$ @2 versus$ @3 sunt versus$ @4 nec cupiditatibus illorum$