Arcana Coelestia (Potts) n. 8096

Previous Number Next Number See English 

8096. `Forte paenitebit populum in videre illos bellum': quod significet quod a vero declinabunt per oppugnationes, constat ex significatione `paenitere' quod sit declinare a vero, de qua sequitur; et ex significatione `belli' quod sint pugnae spirituales, de qua n. 1664, 1788, 2686, ita oppugnationes. Quod paenitere sit declinare a vero, est quia per exitum filiorum Israelis ab Aegypto, perque moram illorum in deserto, et per introductionem in terram Canaanem, significatur quod ducerentur jugiter ad bonum, et sic ad caelum; inde per `paenitere et reverti ad Aegyptum' significatur abire a bono, ita declinare a vero; nam per `Aegyptum' seu `Aegyptios' significantur qui sunt in fide separata a charitate et qui contra vera Ecclesiae, n. 6692, 7039, 7097, 7317, 7766, 7926. 2 Quod oppugnationes attinet ab illis qui in vero fidei quod non ex bono, qui significantur per `Philistaeos,' sciendum quod illi in altera vita infestent probos, et continuo oppugnent bonum fidei seu charitatem, nam principia quae in mundo {1}captarunt in alteram vitam secum ferunt ac retinent, usque dum vastati sunt, hoc est, privati omni scientia cognitionum fidei, ac demissi in infernum; hodie sunt tales magno numero, et habitant ad dextrum antrorsum in plano sub planta; habitatio (c)illorum est species urbis; cum illis inde loqui pluries datum est, et audire ratiocinia {2}pro fide sola quae acuta sunt, et oppugnationes charitatis quae contumaces. Haec nunc sunt, quae in sensu interno intelliguntur per quod `non ducerentur via terrae Philistaeorum' et quod tunc `forte paeniteret illos in videre illos bellum.' @1 habuerunt$ @2 de fide$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church