8090. `Et erit in signum super manu tua': quod significet quod erit perpetuo in voluntate; `et ad frontalia inter oculos': quod significet quod perpetuo in intellectu; {1} `quia in robore manus eduxit nos Jehovah de Aegypto': quod significet quod ex Divina potentia Domini liberati sint, constat ex illis quae supra ad versum 9 hujus capitis explicata sunt, ubi similia verba, de quibus n. 8066, 8067, 8069. @1 i et$