8088. `Propterea ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos': quod significet quod ideo addicanda Domino fides charitatis, quae novae generationis, constat ex significatione `sacrificare Jehovae' quod sit addicare Domino; per `sacrificare' {1} simile hic significatur ac {2} per `sanctificare' vers. 2 hujus capitis, et per `transire facere' vers. 12; quod `{3}sanctificare Jehovae' sit addicare Domino, videatur n. 8042, et quoque per `transire facere,' n. 8074; per addicare intelligitur sibi non vindicare sed confiteri et agnoscere quod sit a Domino; ex significatione `aperturae uteri' quod sint quae fidei a charitate, de qua n. 8043; quod illa sint novae generationis, videatur supra n. 8042; et ex significatione `masculi' quod sit verum fidei, de qua n. 2046, 4005, 7838. @1 i enim$ @2 i quod$ @3 sacrificare I$