8071. Vers. 11-16. Et erit cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei, quemadmodum juravit tibi et patribus tuis, et dederit illam tibi. Et transire facies omnem aperturam uteri Jehovae, et omnem aperturam fetus bestiae, qui erit tibi masculi, Jehovae. Et omnem aperturam asini redimes in pecude, et si non redimis, et decollabis illud; et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes. Et erit quod (x)interroget te filius tuus cras, dicendo, Quid hoc? et dicas ad illum, In robore manus eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e domo servorum. Et erat quod induraverit Pharao ad dimittendum nos, et interfecit Jehovah omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito hominis et usque ad primogenitum bestiae, propterea ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos, et omnem primogenitum filiorum meorum redimo. Et erit in signum super manu tua, et ad frontalia inter oculos tuos, quia in robore manus eduxit nos Jehovah ex Aegypto. `Et erit cum introduxerit te Jehovah ad terram Cananaei' significat regionem caeli occupatam ab illis qui in malo et falso: `quemadmodum juravit tibi et patribus tuis, et dederit illam tibi' significat quae ex Divino promissa illis qui in bono et vero: `et transire facies omnem aperturam uteri Jehovae' significat fidem charitatis, quae regenerationis, quod Domini: `et omnem aperturam fetus bestiae' significat omnem charitatem quae novae generationis: `qui erit tibi masculi' significat quae veri fidei: `Jehovae' significat quod Domini sit: {1}`et omnem aperturam asini redimes in pecude' significat quod fides mere naturalis non addicabitur Domino, sed verum innocentiae quod inibi: `et si non redimis, et decollabis illud' significat si non inibi {2}verum innocentiae, quod separanda et ejicienda: et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes' significat quod vera fidei non addicanda sint Domino, sed bona ejus: `et erit quod interroget te filius tuus' significat {3}perceptionem ex vero quod conscientiae: `cras' significat semper cum fit: `Quid hoc?' significat inquisitionem cur ita: `et dicas ad illum' significat responsum: `In robore manus eduxit nos Jehovah ex Aegypto, e domo servorum' significat quod ex Divina (t)Domini potentia liberati sint e (x)captivitate spirituali: `et erat quod induraverit Pharao ad dimittendum nos' significat cum obstinarent se qui per falsa infestabant, ne liberarentur: `et interfecit Jehovah omnem primogenitum in terra Aegypti' significat quod damnati omnes qui in fide separata a charitate: `a primogenito hominis et usque ad primogenitum bestiae' significat falsum fidei (x)separatae interius et exterius: `propterea ego sacrifico Jehovae omnem aperturam uteri, masculos' significat quod ideo addicanda Domino fides charitatis, quae novae generationis: `et omnem primogenitum filiorum meorum redimo' significat quod vera fidei non (t)addicanda sint Domino, sed bona ejus: `et erit in signum super manu [tua]' significat quod erit perpetuo in voluntate: `et ad frontalia inter oculos' significat quod perpetuo in intellectu: `quia in robore manus eduxit nos Jehovah de Aegypto' significat {4}quod ex Divina potentia Domini liberati sint. @1 In the Expositio Communis (A iii, p. 427) all of v 13 is d. It read: Et omnem aperturam asini redimes in pecude, significat scientifica mere naturalia quae homini cum e novo natus, quod adjungantur per verum spirituale: et si non redimis et decollabis illud, significat si non adjunguntur, quod separabuntur et ejicientur: et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes, significat quod verum boni seu fides charitatis, quae homini cum e novo natus est, ei appropriabitur. There is no rewriting, but a marginal note in Swedish indicates the intended procedure: I stelle for detta tages utur texten (in place of this transfer from the text). In n. 8078 the signification is given thus, but d and i that of I. n. 8079 and n. 8080 are as I without previous attempts or deletions.$ @2 bonum I$ @3 cogitationem ex vero fidei$ @4 quod Dominus ex Divina potentia liberaverit illos qui in vero boni A also had this in n. 8090 but is altered to agree with I.$