8058. `Septem diebus comedes azyma': quod significet purificationem a falsis, constat ex significatione `septem dierum' quod involvat sanctum, de qua n. 395, 433, 716, 881, 5265, 5268, et {1}quod sit status plenus, n. 6508; et ex significatione `comedere azyma' quod sit appropriatio veri ac purificatio a falso, `azymum' enim est bonum purificatum a falso, et `comedere' est appropriatio, n. (x)3168, 3513, (m)3596, 3832, 4745;(n) quod `azymum' sit bonum purificatum a falso, est quia {2}`panis' est bonum et `fermentum' est falsum. @1 sic$ @2 fermentum est falsum, n. 7906$