805. 'Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus': quod significent illos qui ab Antiquissima Ecclesia, quibus flatus vitarum in naribus, hoc est, vita amoris et fidei inde, fuerat, constat ab illis quae prius, n. 96, 97, dicta sunt. Vita ab antiquissimis significata fuit per 'flatum in naribus,' seu per respirationem, quae est vita corporis correspondens spiritualibus; sicut motus cordis est vita corporis correspondens caelestibus: hic quia agitur de antediluvianis, in quibus fuit a parentibus hereditario semen ex caelesti, sed exstinctum seu suffocatum, hic dicitur 'omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus': [2] in his verbis quoque altius quid reconditum latet, de quo prius, n. 97, quod nempe Antiquissimae Ecclesiae homo respirationem internam habuerit, ita concordem et similem cum respiratione angelorum, de qua, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae respiratio variata fuit secundum omnes status interni hominis; sed successu temporis in posteris mutata usque ad primam hanc posteritatem, in qua omne angelicum periit; tunc nec amplius cum caelo angelico respirare potuerunt; quae causa genuina exstinctionis eorum fuit, inde nunc dicitur quod 'exspiraverint' et quod 'mortui sint, quibus flatus spiritus vitarum in naribus.' Post haec tempora cessavit respiratio interna, et cum illa communicatio cum caelo, ita perceptio caelestis, et successit externa; et quia sic communicatio cum caelo cessavit, homines Antiquae seu novae Ecclesiae non amplius potuerunt caelestes homines esse, sicut antiquissimi, sed spirituales sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.