8033. EXODI CAPUT DECIMUM TERTIUM DOCTRINA CHARITATIS
Quid charitas et quid fides apud hominem, nunc dicendum. Charitas est affectio interna quae consistit in eo quod ex corde velit proximo bonum facere, et quod id sit jucundum vitae ejus; et hoc absque remuneratione.