Arcana Coelestia (Potts) n. 8031

Previous Number Next Number See English 

8031. Spiritus illius telluris prorsus non volunt in consortio esse cum spiritibus nostrae telluris, quia differunt animis et moribus; dicunt enim quod spiritus nostrae telluris sint astuti, ac ad machinanda mala prompti (c)et ingeniosi, et quod parum sciant (c)et cogitent de bono; tum quod non sicut illi agnoscant unicum Dominum. Praeterea spiritus telluris Jovis multo sapientiores sunt spiritibus nostrae telluris, de quibus etiam dicunt quod multa loquantur et parum cogitent, (c)et sic quod non multa possint interius percipere, {1}et ne quidem bonum; concludunt inde quod {2}homines nostrae telluris homines externi sint. @1 nempe num vere bonum sit vel non$ @2 in tellure nostra exteriores homines sint$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church