803. 'Quoad avem, et quoad bestiam, et quoad feram, et quoad omne reptile reptans super terra': quod significent persuasiones eorum, quibus 'aves' affectiones falsi, 'bestia' cupiditates, 'fera' voluptates, 'reptile reptans' corporea et terrestria, constare potest ex illis quae prius de significatione avium et bestiarum ostensa sunt; de avibus, n. 40, et supra ad vers. 14, 15, hujus capitis; de bestiis etiam ibi, tum n. 45, 46, 142, 143, 246. 'Aves' quia intellectualia, rationalia et scientifica significant, (x)etiam significant contraria, ut perversa rationalia, falsa, et affectiones falsi. Persuasiones antediluvianorum hic plene describuntur, nempe quod in illis affectiones falsi, cupiditates, voluptates, corporea et terrestria; omnia haec insunt persuasionibus, quod homo nescit, putans principium falsi seu persuasionem falsi esse modo simplex quoddam aut unum commune quoddam, sed multum fallitur, prorsus aliter se res habet; unaquaevis affectio hominis trahit suam existentiam et naturam ex ejus intellectualibus et simul ex ejus voluntariis, ita ut totus homo quoad omnia sua intellectualia et omnia sua voluntaria sit unaquavis ejus affectione, immo in affectionis ejus singularissimis seu minimus; [2] quod constare mihi potuit manifeste a pluribus experientiis, ut memorem solum id, quod spiritus in altera vita ex modo unica idea cogitationis ejus cognosci possit qualis est, immo angeli a Domino habent, ut cum modo inspiciunt in aliquem, norunt ilico qualis est, nec fallit quicquam; inde constat quod unaquaevis hominis idea, et quod unaquaevis affectio, immo unumquodvis minimum ejus affectionis, sit imago ejus et effigies ejus, hoc est, quod eis insit aliquid proxime et remote ab omni ejus intellectuali et ab omni ejus voluntario. Ita nunc descriptae sunt antediluvianorum dirae persuasiones, quod in iis fuerint affectiones falsi, tum affectiones mali seu cupiditates, ut et voluptates, demum corporea et terrestria; omnia haec insunt talibus persuasionibus, et non solum persuasionibus in communi, sed etiam persuasionum singularissimis seu minimus, in quibus corporea et terrestria dominantur: si sciret homo quantum uni principio falsi ac uni persuasioni falsi insit, horresceret; est quaedam imago inferni: sed si ex innocentia aut ex ignorantia, falsa ibi facile discutiuntur.