Arcana Coelestia (Potts) n. 8020

Previous Number Next Number See English 

8020. x). Ex statutis et legibus de esu agni paschalis, de quibus in hoc capite, {1}manifeste patet quod arcana (x)caelestia sint quae continentur (c)et reconduntur in singulis, et quod absque cognitione ex sensu interno nihil sciatur quam mere rituale in forma externa, ac nihil caeleste, {2}minus Divinum; sicut, cur pecus paschalis (t)esset agnus vel haedus: cur pecus mascula esset et filius anni: cur mactaretur quartodecimo die mensis: cur sanguis inde spargeretur super postes et superliminare {3}: cur comederetur assa igne cum azymis super amaroribus, et non de illa crudum aut coctum in aquis: cur assaretur caput super cruribus et super medio ejus: cur nihil de illa relinqueretur ad mane, et cur relictum combureretur igne: cur azyma comederent septem diebus, et cur exscinderetur comedens fermentatum: cur alienigena, inquilinus, et mercenarius non comederent illud, sed servus viri emptio argenti, ac peregrinus, si circumciderentur: cur in una domo comederetur nec educeretur de carne foras: cur os non frangeretur in illa; quid haec et perplura {4}alia involvunt, et cur mandata sunt, prorsus ignoraretur nisi sciantur leges ordinis in spirituali mundo quibus correspondent, et nisi ex sensu interno sciatur quid singula in illo mundo, hoc est, in caelo, significant, et imprimis nisi credatur quod in omnibus insit spirituale; {5} nisi inesset omnibus et singulis spirituale, {6}angeli qui apud hominem, cum ab homine legitur, parum et vix aliquid ex Verbo, comprehenderent, nam angeli omnia quae in Verbo (x)naturali modo descripta sunt comprehendunt spiritualiter. @1 constare potest$ @2 et$ @3 i et ille salvaret illos$ @4 reliqua$ @5 i et$ @6 quod Angeli, qui apud hominem A Angeli cum ab homine legitur, qui apud hominem I$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church