Arcana Coelestia (Potts) n. 8017

Previous Number Next Number See English 

8017. `Et fuit in eodem die hoc': quod significet statum praesentiae Domini, constat ex significatione `diei' quod sit tempus et status, de qua n. 23, 487, 488, 493, 893, 2788, 3462, 3785, 4850, 7680; quod sit status praesentiae Domini, est quia dies Paesach erat, et per `Paesach' significatur praesentia Domini ac liberatio illorum qui ab Ecclesia spirituali a captivitate spirituali et a damnatione, n. 7867; quod tunc liberatio, significatur per sequentia in hoc versu, quod nempe `die illo Jehovah eduxerit filios Israelis e terra Aegypti quoad exercitus illorum'; quod hoc fuerit crastino Paschatis, constat apud Moschen, Profecti sunt ex Aegypto quintodecimo die mensis primi, crastino Paschatis, in oculis omnium Aegyptiorum, Aegyptiis tunc sepelientibus occisos primogenitos, Num. xxxiii 3, 4. Quod praesentia Domini liberet illos qui in bono sunt a damnatione, et inducat illos qui in malo sunt in damnationem, videatur n. 7926, 7989.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church