Arcana Coelestia (Potts) n. 8011

Previous Number Next Number See English 

8011. `Et erit sicut indigena terrae': quod significet quod acceptus sicut ille qui in illo vero et bono, et purificatus ab amoribus spurcis, constat ex significatione `indigenae terrae' quod sit qui natus intra Ecclesiam, (c)ac in ejus vero et bono est, consequenter qui purificatus ab amoribus spurcis; `indigena terrae' dicitur quia per `terram' significatur Ecclesia; quod `terra' in Verbo sit Ecclesia, videatur n. 566, 662, 1066, 1067, 1262, 1413, 1607, 1733, 1850, 2117, 2118, 2571, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577; quod `terra' sit Ecclesia, est quia per `terram' in Verbo terra Canaan intelligitur, et per `terram Canaan' significatur regnum Domini ac Ecclesia, n. 1413, 1437: 1585, 1607, 1866, 3038, 3481, 3686, (a)3705, 4116, 4240, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 5757, 6516; per omnem terram quae nominatur in Verbo, ab angelis non intelligitur terra sed gens quae ibi, et cum gens, intelligitur quale gentis quoad spirituale ejus, hoc est, quoad id quod est Ecclesiae; quod idea qualis gentis obveniat cum nominatur terra, notum est, nam id fit etiam apud hominem, magis apud angelos, qui spiritualiter de omni naturali cogitant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church