Arcana Coelestia (Potts) n. 8002

Previous Number Next Number See English 

8002. 1}. `{2} Inquilinus et mercenarius non comedet illud': quod significet qui ex sola indole naturali bonum faciunt, et qui propter lucrum, quod non cum illis, constat ex significatione `inquilini' quod sint qui bonum faciunt ex sola indole naturali, de qua sequitur; ex significatione `mercenarii' quod sint qui propter lucrum bonum faciunt, de qua etiam sequitur; et ex significatione `non comedere illud' quod sit non esse cum illis, de qua mox supra n. 8001. Quod `inquilinus' sit qui ex sola indole naturali bonum faciunt, est quia inquilini erant advenae ex aliis populis, et incolae, et cum Israelitis et Judaeis in una domo habitabant, et `cohabitare' significat in bono simul esse; sed quia erant, ut dictum, ex populis extra Ecclesiam, bonum quod significatur non est bonum Ecclesiae sed est bonum non Ecclesiae; hoc bonum vocatur bonum naturale, {3}quia ex nativitate est hereditario, tale etiam bonum aliquibus est ex invaletudine ac imbecillitate; hoc bonum intelligitur per bonum quod faciunt qui significantur per `inquilinos.' 2 Hoc bonum prorsus differt a bono Ecclesiae, nam per bonum Ecclesiae formatur apud hominem conscientia, quae est planum in quod {4}influunt angeli, et per quod datur cum illis consortium; at per bonum naturale non aliquod planum pro angelis formari potest; qui in hoc bono sunt faciunt bonum in tenebris ex caeco instinctu, non in luce veri ex influxu e caelo; quapropter {5} in altera vita abducuntur sicut paleae a vento, a quocumque, tam a malo quam a bono, ac plus a malo, qui novit adjungere ratiociniis aliquid affectionis (c)et persuasionis; nec tunc abduci possunt ab angelis, nam angeli operantur per vera et bona fidei, ac influunt in planum quod intus in homine {6}ex veris et bonis fidei formatum est; ex his patet quod qui ex sola indole naturali bonum faciunt non possint consociari angelis; de illis et de sorte illorum in altera vita, videatur n. 3470, 3471, 3518, 4988, 4992, 5032, 6208, 7197. 3 Quod inquilini sint qui non in terra sua, {7}nec in domo sua, sed in aliena commorantur, constat apud Moschen, Terra [non] vendetur praecise, Mea enim est terra, sed peregrini et inquilini vos Mecum, Lev. xxv 23:

apud Davidem, Audi preces meas, Jehovah, ad lacrimam meam ne taceas, quia peregrinus ego Tecum, inquilinus sicu omnes patres mei, Ps. xxxix 13 [A.V. 12]:

et in Libro Geneseos, Abraham dixit ad filios Chethi, Peregrinus et inquilinus ego vobiscum; date mihi possessionem sepulcri, xxiii [3,] 4;

per `peregrinum' aeque ac per `inquilinum' significatur advena {8}et incola ex alia terra, sed per `peregrinum' significantur illi qui in veris Ecclesiae instruebantur et qui recipiebant illa, per `inquilinos' autem qui in veris Ecclesiae {9}non instrui, quia illa non recipere volebant. 4 Quod mercenarios attinet, erant illi qui pro mercede laborabant, erant servi sed non empti; quod illi dicti sint mercenarii, videatur Lev. xix 13, xxv 4-6; Deut. xxiv 14, 15; quia mercenarii erant qui pro mercede laborabant, per illos in sensu interno intelliguntur qui bonum faciunt propter lucrum in mundo; et in sensu adhuc interiore qui bonum faciunt propter mercedem in altera vita, ita qui per opera mereri volunt. 5 Qui bonum faciunt solum propter lucrum in mundo, illi nequaquam possunt consociari angelis, nam finis propter quem est mundus, hoc est, opulentia et eminentia, non autem caelum, hoc est, beatitudo (c)et felicitas animarum; {10} finis est qui determinat actiones et dat illis quale; de illis qui bonum faciunt modo propter lucrum ita Dominus apud Johannem, Ego sum pastor bonus; pastor bonus animam suam ponit pro ovibus; mercenarius vero et qui non pastor, cujus oves non sunt propriae, videt lupum venientem, et deserit oves, fugitque; et lupus rapit illas et dispergit oves; mercenarius vero fugit quia mercenarius est, x 11-13:

et apud Jeremiam, Vitula pulcherrima Aegyptus; excidium a septentrione venit; mercenarii illius sicut vituli saginarii, nam etiam illi converterunt se, fugerunt simul, non constiterunt, quia dies exitii illorum venit super illos, xlvi 20, 21. 6 Quod inquilini et mercenarii non consociarentur quoad sancta cum illis qui ab Ecclesia, apud Moschen, Ullus alienus non comedet sanctum, inquilinus sacerdotis et mercenarius non comedet sanctum, Lev. xxii 10:

et quod ex filiis inquilinorum emerentur servi qui servirent in perpetuum, apud eundem, Servum et ancillam ex gentibus quae circum vos emetis; et etiam de filiis inquilinorum peregrinantium cum vobis, de his emetis, et de familia illorum quae vobiscum, licet pepererint in terra vestra, ut sint vobis in possessionem, inque (x)hereditatem transmittatis eos filiis vestris post vos ad (x)hereditandum possessione, in aeternum illis dominabimini, Lev. xxv 44-46;

per `filios inquilinorum' significantur scientifica quae ex solo naturali lumine; quod spiritualia vera illis dominabuntur, significatur per quod `servi ex filiis inquilinorum {11}emerentur possessione perpetua.' 7 Qui vero bonum faciunt propter mercedem in altera vita, qui etiam per (x)mercenarios significantur, differunt ab illis de quibus nunc supra, quod {12} pro fine habeant vitam et felicitatem in caelo {13}; sed quia finis ille determinat et convertit cultum Divinum illorum a Domino ad se, ac inde sibi solis bene volunt, at aliis modo quantum illi sibi; {14}et tunc amor sui inest singulis, non autem {15}amor proximi, ita non illis est genuina charitas; hi nec possunt consociari angelis, nam angeli prorsus aversantur et nomen et ideam {16}mercedis seu remunerationis; quod {17}bene faciendum absque fine mercedis, docet Dominus apud Lucam, Amate inimicos vestros, et benefacite, atque mutuo date, nihil inde sperantes; tunc erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, vi 32-35, tum xiv 12-14. De bonis meritoriis qualia sunt, videatur n. 1110, 1111, 1774, 1835, 1877, 2027, 2273, 2340, 2373, 2400, {18} 3816, 4007 fin., (x)4174, 4943, 6388-6390, 6392, 6393, 6478. 8 Quod a Domino toties dicatur quod qui bonum faciunt mercedem in caelo habituri sint, ut Matth. v 11, 12, vi 1, 2, 16, x 41, 42, xx 1-(x)16; Marc. (x)ix 41; Luc. vi 23, 35, xiv 14; Joh. iv 36, est quia homo antequam regeneratus est, non possit non cogitare de mercede; aliter vero cum regeneratus est, tunc indignatur si quis {19}cogitat quod proximo benefaciat mercedis causa, nam jucundum et beatum sentit in benefaciendo, non autem in remuneratione; quod merces in sensu interno sit {15}jucundum affectionis charitatis, {20} videatur n. 3816, 3956, 6388, 6478. @1 See Appendix Volume for deleted drafts of this . See also n.7993, note 1.$ @2 i Et AI$ @3 quod ex nativitate, ita haereditario est$ @4 influere possunt$ @5 i etiam$ @6 , quod ex veris$ @7 ac$ @8 ex alia terra, ac incola in non sua$ @9 Before in veris$ @10 i finis ille deducitur ab omnibus aliis ad se solum, ita convertitur a coelo, ac immergitur sibi et mundo;$ @11 erunt$ @12 i illi$ @13 i, hi autem vitam in mundo$ @14 inde affectio$ @15 affectio$ @16 mercedum$ @17 bonum$ @18 i 2373 f.$ @19 cogitet$ @20 i et inde beatitudo,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church