7975. `Et etiam turba mixta multa': quod significet bona quae non genuina, constat ex significatione `turbae mixtae' quod sint bona non genuina, nam cum per `filios Israelis' repraesentantur {1}bona et vera genuina, quae sunt Ecclesiae spiritualis, n. (x)7957, per `turbam mixtam' comitantem illos significantur vera et bona non genuina; cum illis enim qui ab Ecclesia spirituali ita se habet: sunt bona et vera illis genuina et sunt bona et vera non genuina; spiritualis enim Ecclesiae homo nullam habet perceptionem boni et veri, sed pro bono et vero agnoscit et credit quae doctrinalia Ecclesiae suae docent; inde est quod in permultis veris non genuinis sit, consequenter etiam in bonis similibus, nam bona suum quale a veris habent; quod spirituales sint in perpluribus veris non genuinis, videatur n. 2708, 2715, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3240, 3241, 3246, 3833, 4402, 4788, 5113, 6289, 6500, 6639, 6865, 6945, 7233; quod inde illis {2}bona non pura sint, n. 6427; {3}sed usque tenentur illi a Domino in bonis maxime genuinis, quod fit per influxum per interiora, n. 6499, et tunc vera et bona non genuina inde separantur et rejiciuntur ad latera; haec sunt quae significantur per `turbam mixtam multam valde.' 2 (m)Similiter per illam significantur qui ab Ecclesia sunt sed non intra illam, ut gentiles qui in oboedientia et mutua charitate inter se vivunt; illis nec vera genuina sunt quia non habent Verbum; hi quoque, {4}ut et ipsa vera non genuina, significantur per `turbam multam' apud Johannem,(n) Audivi numerum obsignatorum, centum quadraginta quattuor milia, obsignati ex omni tribu Israelis: post haec vidi, cum ecce turba multa quam numerare nemo poterat, ex omni gente et tribubus et populis et linguis, stantes coram throno, et coram Agno, induti stolas albas, et palmae in manibus illorum, Apoc. vii 4, 9. @1 vera et bona$ @2 vera I$ @3 sed qui per regenerationem acceperunt a Domino facultatem recipiendi bonum et verum, a Domino tenentur$ @4 tum$