7946. Vers. 29-34. Et factum in media nocte, et Jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius, usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae [, et omne primogenitum bestiae]. Et surrexit Pharao nocte illa, et omnes servi illius, et omnes Aegyptii, et fuit clamor magnus in Aegypto, quia nulla domus ubi non mortuus. Et vocavit Moschen et Aharonem noctu, et dixit, Surgite, exite e medio populi mei, etiam vos, etiam filii Israelis, et ite, servite Jehovae, secundum loqui vos. Etiam greges vestros, etiam armenta vestra accipite, quemadmodum locuti estis, et ite, et benedicatis etiam mihi. Et invaluit Aegyptus super populum, festinando dimittere illos e terra, quia dixerunt, Omnes nos morimur. Et portavit populus massam suam antequam fermentaretur, mactrae illorum ligatae in vestibus illorum super humero illorum. `Et factum in media nocte' significat statum meri falsi ex malo: `et Jehovah percussit omne primogenitum in terra Aegypti' significat damnationem fidei separatae a charitate: `a primogenito Pharaonis sessuro super throno illius' significat vera falsificata fidei quae primo loco: `usque ad primogenitum captivi qui in domo foveae' significat vera falsificata fidei quae postremo loco: `et omne primogenitum bestiae' significat bonum fidei adulteratum: `et surrexit Pharao nocte ista, et omnes servi illius, et omnes Aegyptii' significat quod damnati omnes et singuli cum in merum falsum a malo immissi sunt, apperciperent aversationem (c)et timorem pro illis qui ab Ecclesia spirituali: `et fuit clamor magnus in Aegypto' significat lamentationem interiorem: `quia nulla domus ubi non mortuus' significat quia nullus non damnatus {1}: `et vocavit Moschen et Aharonem noctu significat affluxum veri a Divino in statu illo: `et dixit, Surgite, exite e medio populi mei' significat quod discederent ab illis: `etiam vos, etiam filii Israelis' significat cum vero illorum a Divino, et cum vero per quod bonum, et cum vero quod ex bono: `ite, servite Jehovae' significat ut colant Dominum: `secundum loqui vos' significat secundum voluntatem: `etiam greges vestros, etiam armenta vestra accipite' significat charitatis bona interiora et exteriora: `quemadmodum (x)locuti estis' significat secundum voluntatem: `et ite' significat ut omnino discedant: `et benedicatis etiam mihi' significat ut intercedant: `et invaluit Aegyptus super populum, festinando dimittere illos e terra' significat quod ex {2}aversatione et timore urgerent ut discederent: `quia dixerunt, Omnes nos morimur significat sic infernum illis: `et portavit populus massam suam antequam fermentaretur' significat statum primum veri ex bono, in quo nihil falsi: `mactrae illorum ligatae in vestibus illorum' significat jucunda affectionum adhaerentia veris: `super humero illorum' significat secundum omnem potentiam. @1 i (domus pro mente)$ @2 aversione I$