Arcana Coelestia (Potts) n. 7933

Previous Number Next Number See English 

7933. `Quemadmodum locutus est': quod significet secundum promissionem in Verbo, constat ex significatione `loqui' cum dicitur a Domino de caelo ad quod venturi qui ab Ecclesia spirituali, quod sit promissio in Verbo; in sensu enim interno Verbi, tam in Libris Moschis quam apud Prophetas, agitur de liberatione illorum qui ante Adventum Domini detenti fuerunt in terra inferiore, (c)ac infestati a malis, deque elevatione illorum in caelum, ac intellecti ibi sunt per `filios Israelis'; haec promissio est quae significatur hic per `quemadmodum locutus Jehovah.' 2 Quod Dominus passim dicat quod in Ipso consummanda et consummata sint omnia quae in scriptura, involvunt illa quae in sensu interno Verbi sunt, nam ibi agitur unice de regno Domini, ac in supremo sensu de Ipso Domino; sicut quae apud Lucam, Jesus dixit discipulis: Haec sunt verba quae locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum, quod oporteret impleri omnia quae scripta sunt in Lege Moschis et Prophetis et Psalmis de Me; tunc aperuit eorum mentem, ut intelligerent scripturas, xxiv 44, 45:

apud eundem, Ecce ascendimus in Hierosolymam ubi perficientur omnia quae scripta sunt per Prophetas de Filio hominis, xviii 31:

et apud Matthaeum, Nolite putare quod venerim ad solvendum Legem et Prophetas; non veni ad solvendum sed ad implendum. Amen dico vobis, Usque dum praetereat caelum et terra, iota unum aut unum {1}corniculum non praeteribit in Lege donec omnia fiant, {2} v 17, 18;

haec, et quae Dominus alibi dicit de impletione Legis seu Scripturae, 3 involvunt, ut dictum est, illa quae de Ipso in sensu interno praedicta sunt; in illo sensu omnia et singula usque ad {3}unumquodvis iota, {4}seu ad quemlibet minimum apicem, agunt de Domino; {5}quare dicitur quod `iota unum aut corniculum unum, non praeteribit in Lege donec omnia fiant': et apud Lucam, Facilius est caelum et terram transire quam Legis unum {1}apicem cadere, xvi 17;

qui non scit quod singula usque ad omnium minima in sensu interno de Domino et de Ipsius regno agant, et quod inde {6}Verbum sit sanctissimum, nequaquam comprehendere potest quid hoc, quod non unus apex cadet' nec `unum iota aut corniculum praeteribit' et quod `facilius sit ut caelum et terra transeat'; nam illa quae in sensu externo exstant {7}non apparent tanti; (m)textus autem internus tam continens est ut ne quidem vocula absque {8} interruptione seriei {9}omissa esse potuerit.(n) @1 Gk (keraia)$ @2 i Matth.$ @3 quodlibet$ @4 ac$ @5 quapropter$ @6 sit sanctum Verbi$ @7 apparet sicut non tanti, (m)cum tamen textus$ @8 i aliqua$ @9 omitti queat$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church