Arcana Coelestia (Potts) n. 7920

Previous Number Next Number See English 

7920. `Qui in pelvi': quod significet quod in bono naturalis, constat ex significatione `pelvis' quod sit bonum naturalis; per `vasa' enim in genere significantur scientifica quae naturalis, n. 3068, ex causa quia {1}illa sunt receptacula influxus boni et veri; et quia per illa significantur scientifica, etiam significatur naturale, nam scientifica sunt naturalis, et naturale est commune receptaculum; in specie autem per vasa ex ligno et ex aere {2}significabantur bona naturalis, nam `lignum' est bonum, et quoque `aes'; inde est quod `pelvis' sit bonum naturalis. Sciendum quod aliud intelligatur per bonum naturale, et aliud per bonum naturalis; bonum naturale est quod est homini ex hereditario, {3}at bonum naturalis {4}est quod ei a Domino per regenerationem; de bono naturali {5}, videatur n. 7197. @1 haec$ @2 significabantur altered to significantur$ @3 et I$ @4 quod ei est, est$ @5 i et bono naturalis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church