7916. `Juxta familias vestras': quod significet secundum cujusvis veri bonum, constat ex significatione `familiarum' cum dicitur de filiis Israelis, per quos repraesentatur Ecclesia spiritualis, quod sint veri bona, nam bona illius Ecclesiae vocantur veri bona; quod `familiae' illa significent, est quia in sensu interno non nisi quam spiritualia, hoc est, quae {1} caeli et Ecclesiae, ita quae fidei et charitatis sunt, intelliguntur; quare `familiae' in illo sensu sunt quae descendunt ex bono per verum, et sunt veri bona. @1 i sunt$