7900. `In primo, in quartodecimo die mensis': quod significet in principio sancti status, constat ex significatione `in primo' quod sit principium, ut supra n. 7887, 7891; et ex significatione `(x)quartidecimi diei' quod sit sanctus status; quod numerus quattuordecim sit sanctum, videatur supra n. 7842, et quod `dies' sit status, n. 7881; quod numerus quattuordecim sit sanctum, est quia existit ex septem; septem, ubi nominantur in Verbo, significant sanctum; numeri enim simplices et compositi simile involvunt, n. 5291, 5335, 5708; quia Paesach dierum festorum sanctissimus fuit, idcirco mandatum est ut celebraretur die quartodecimo mensis, septem diebus perstaret, et die vicesimo primo, per quem etiam sanctam significatur, finiretur; propterea etiam {1}statutum erat ut qui non potuerunt celebrare Paesach primo mense celebrarent illud mense sequente, etiam die quartodecimo, de quo ita apud Moschen, Cum vir quis fuerit immundus ob animam, aut in via longinqua, vobis aut generationibus vestris, faciet tamen Paesach Jehovae; in mense secundo, in quartodecimo die, inter vesperas facient illud, Num. ix 10, 11. @1 mandatum est$