7894. `Tantum quod comedatur omni animae': quod significet cum appropriatur bonum spirituale et caeleste, constat ex significatione `comedere' quod sit appropriatio, de qua n. 2187, 2343, 3168, 3513 fin., 3596, 4745; quod spirituale et caeleste appropriaretur, intelligitur per illa quae instituta sunt de agno paschali.