Arcana Coelestia (Potts) n. 7891

Previous Number Next Number See English 

7891. `Et in die primo convocatio sancta': quod significet quod in principio omnes simul erunt, constat a significatione `diei primi' quod sit principium, nempe liberationis ab illis qui infestarunt, et {1}sic a damnatione; et ex significatione `convocationis sanctae' quod sit quod omnes simul erunt. Convocationes fiebant ut una esset totus coetus Israelis, ac ita repraesentaret caelum, omnes enim tunc distincti erant in tribus, ac tribus in familias, et familiae in domos; quod repraesentaretur caelum cum societatibus ibi per tribus, familias, domos filiorum Israelis, videatur n. 7836; ideo convocationes illae dicebantur sanctae, et fiebant ad quodlibet festum, {2} Lev. xxiii 27, 36; Num. xxviii 26, xxix 1, 7, 12; {3}ex eo ipsa festa vocabantur `convocationes sanctae,' {4}nam mandatum ut omnes masculi in illis {5}adessent; quod festa dictae sint convocationes sanctae, constat apud Moschen, Haec festa stata Jehovae, quae vocabitis convocationes sanctas, ad offerendum ignitum Jehovae, Lev. xxiii 37:

quod tunc adessent omnes masculi, apud eundem, Tribus vicibus in anno comparebit omnis masculus tuus coram Jehovah Deo tuo, in loco quem elegerit, in festo azymorum, et in festo septimanarum, et in festo tabernaculorum, Deut. xvi 16. @1 quoque liberationis$ @2 i videatur$ @3 inde$ @4 et$ @5 apparerent$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church