7867. `Paesach hoc Jehovae': quod significet praesentiam Domini et liberationem ab Ipso, constat ex illis quae hactenus dicta sunt, imprimis quae de liberatione illorum qui ab Ecclesia spirituali per Adventum Domini, n. 6854, 6914, 7035, 7091 fin., 7828; quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6281, 6303, 6905.