Arcana Coelestia (Potts) n. 7845

Previous Number Next Number See English 

7845. Vers. 7-11. Et accipient de sanguine, et dabunt super binos postes et super superliminare, super domibus in quibus comedent illam. Et comedent carnem in nocte illa assam igne, et azyma super amaroribus comedent illam. Ne comedatis de illa crudum, et coquendo coctum in aquis, verum tamen assum igne, caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus. Et non relinquetis de illo usque ad mane; et residuum de illo usque ad mane igne comburetis. Et sic (x)comedetis illam, lumbi vestri cincti, calcei vestri in pedibus vestris, et baculus vester in manu vestra; et comedetis illam in festinatione; Paesach hoc Jehovae. `Et accipient de sanguine' significat sanctum verum quod boni innocentiae: `et dabunt super binos postes et super superliminare' significat vera et bona naturalis: `super domibus' significat illa quae voluntatis boni sunt: `in quibus comedent illam' significat fruitionem: `et comedent carnem' significat fruitionem boni: `in nocte illa' significat cum damnatio malorum: `assam igne' (x)significat bonum quod amoris: `et azyma' significat purificatum ab omni falso: `super amaroribus' significat per tentationum injucunda: `comedent illam' significat fruitionem: `ne comedatis de illa crudum' significat quod non absque amore: `et coquendo coctum in aquis' significat quod non exibit a vero: `verum tamen assum igne' significat quod ex amore: `caput ejus super cruribus ejus et super medio ejus' significat ab intimo ad externum: `et non relinquetis de illo usque ad mane' significat status hujus durationem ante statum illustrationis in caelo: `et residuum de illo usque ad mane igne comburetis' significat statum mediorum ad finem per tentationes: `et sic comedetis illam' significat fruitionem in statu separationis a malis qui infestarunt, et conservationem tunc: `lumbi vestri cincti' significat quoad interiora: `calcei vestri in pedibus vestris' significat quoad exteriora: `et baculus vester in manu vestra' significat quoad media: `et comedetis illud in festinatione' significat separationis affectionem: `Paesach hoc Jehovae' significat praesentiam Domini et liberationem ab Ipso.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church