Arcana Coelestia (Potts) n. 7839

Previous Number Next Number See English 

7839. `Filius anni erit vobis': quod significet statum plenum, constat ex significatione `filii' quod sit verum, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704; et ex significatione `anni' quod sit integra periodus a principio ad finem, de qua n. 2906, ita quod sit status plenus. Quid status plenus sit, dicendum: status plenus dicitur cum bonum tale est ut non aliquid desit pro recipiendo influxu innocentiae; vera fidei conjuncta bono charitatis faciunt ut bonum tale sit; bonum enim spirituale a veris fidei suum quale {1}accipit; hoc intelligitur hic per statum plenum, qui significatur per `filium anni.' Status autem non plenus est cum nondum vera qualificaverunt {2} bonum ut hoc recipere possit {3}correspondentem innocentiae statum {4}; tunc primum fit status ille plenus cum ex bono spectantur vera; et tunc nondum plenus est cum ex veris spectatur bonum; in hoc statu sunt qui regenerantur, in illo autem sunt qui regenerati; illi sunt in vero per quod bonum, hi autem in vero quod ex bono; seu illi sunt in oboedientia veri, hi autem in affectione faciendi verum; quare {5}illi sunt homines Ecclesiae externae, {5}hi autem internae. Quia per `filium anni' significabatur status plenus, ideo toties mandatum est ut agnus aut {6}haedus filius anni sacrificaretur, ut Exod. xxix 38; Lev. ix 3, xii 6, xiv 10, xxiii 12, 18, 19; Num. vi 12, vii 15 seq., 87, 88, xv 27, xxviii 9, 11; et ubi agitur de novo templo apud Ezechielem, Princeps agnum filium anni sui integrum faciet holocaustum in diem, Jehovae, singulo mane faciet illum, xlvi 13;

ubi per `novum templum' {7}intelligitur regnum (t)spirituale Domini; per `principem' illi qui in genuinis veris et inde in bono; {8} per `holocaustum ex agno' cultus Domini ex bono innocentiae; et per `filium anni' status plenus. @1 habet$ @2 i ita$ @3 illum$ @4 i cui bonum illud corresponderet$ @5 a Transposes illi and hi$ @6 capra$ @7 significatur$ @8 i et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church