Arcana Coelestia (Potts) n. 7835

Previous Number Next Number See English 

7835. `Et accipiet ille et vicinus illius propinquus ad domum ejus': quod significet conjunctionem cum bono veri {1}proximo, constat ex significatione `accipere,' nempe cum vicino {2}propinquo unam pecudem simul, quod sit conjunctio; et ex significatione `vicini propinqui ad domum ejus' quod sit bonum veri proximum; quod `vicinus propinquus' sit proximus, patet; et quod `domus' sit bonum, videatur supra n. 7833; bonum veri dicitur quia agitur de illis qui ab Ecclesia spirituali, apud quos est bonum veri, {3}nam bonum veri est verum voluntate et actu; cum enim verum fidei recipitur cum affectione quae charitatis, tunc implantatur illud in interioribus mentis, et {4}cum reproducitur verum, etiam affectio cui verum adjunctum fuit reproducitur, et sub facie boni apparet; inde nunc est quod bonum illius Ecclesiae sit bonum veri, quod etiam vocatur bonum spirituale. @1 proximi$ @2 proximo$ @3 quod in se$ @4 facit ibi sicut voluntarium, quare cum reproducitur verum, etiam affectio quae est illius voluntarii$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church