7818. Per spectare supra se et infra se intelligitur pro fine habere, seu supra omnia amare; ita per spectare supra se intelligitur pro fine habere, seu supra omnia amare, illa quae Domini et caeli sunt; et per spectare infra se intelligitur pro fine habere et supra omnia amare illa quae sui et mundi sunt; interiora hominis etiam actualiter se vertunt quo se vertit amor.