Arcana Coelestia (Potts) n. 7803

Previous Number Next Number See English 

7803. Quod loquelam spirituum cum incolis telluris Jovis attinet, sunt spiritus qui castigant, sunt qui instruunt, et sunt qui regunt illos. Spiritus qui castigant applicant se lateri sinistro, et se inclinant versus tergum; et cum ibi, depromunt ex memoria hominis omnia ejus facta et cogitata; hoc enim spiritibus facile est, nam cum ad hominem alluunt, in omnem ejus memoriam ilico veniunt, n. 6192, 6193, 6198, 6199, 6214; {1} si inveniunt quod male egerit aut male cogitaverit, redarguunt illum, et quoque castigant dolore artuum pedum sive manuum, aut dolore circa epigastricam regionem; hoc quoque possunt spiritus dextre, quando permittitur; tales cum ad hominem veniunt, incutiunt horrorem {2}cum timore; inde scit adventum eorum; incutere timorem possunt mali spiritus cum aliquem adeunt, imprimis illi qui, dum vixerunt in mundo, fuerunt latrones. Ut scirem quomodo {3}illi spiritus faciunt, cum ad hominem suae telluris veniunt, permissum fuit, ut talis spiritus etiam me adiret; quando prope erat, horror cum timore (t)me occupavit manifeste, at non interius sed exterius territus horrui, quia novi quod talis spiritus esset; visus etiam est, et apparuit sicut nubes obscura cum stellulis mobilibus in nube; stellae mobiles significant falsitates, at stellae fixae veritates; is se applicuit sinistro meo lateri versus tergum; et quoque incepit me redarguere ex factis et cogitatis, quae deprompsit ex memoria mea, et sinistre interpretabatur; sed impeditus est ab angelis qui etiam aderant. {4} Cum appercepit quod apud alium quam {5} suae telluris hominem esset, coepit mecum loqui et dicere quod omnia et singula quae homo egit et cogitavit, cum venit ad illum, sciat; tum quod severe redarguat illum, et quoque castiget variis doloribus. @1 i et$ @2 ex quo$ @3 hi$ @4 i Et$ @5 i apud$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church