7786. `Propterea ut sciatis quod discernat Jehovah inter Aegyptios et inter Israelem': quod significet ut notum sit quale discrimen fit inter illos qui in malo et qui in bono, constat ex significatione `scire' quod sit notum esse; ex repraesentatione `Aegyptiorum' quod sint qui in malo; per `Aegyptios' prius significati sunt qui in falso {1}, nunc autem postquam {2}vastati sunt quoad Ecclesiae vera quae sciverunt, per illos significantur qui in malo; per `mortem' enim `primogenitorum' significatur damnatio, quae est status mali; et ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua supra n. 7784, ita qui in bono; nam qui ab Ecclesia spirituali sunt per fidem ducuntur ad charitatem, ita per verum ad bonum. @1 i ex malo$ @2 quoad illa quae Ecclesiae vera faciunt, vastati sunt, significantur per illos qui in malo$