Arcana Coelestia (Potts) n. 7784

Previous Number Next Number See English 

7784. `Et omnibus filiis Israelis non movebit canis linguam [suam]': quod significet quod apud illos qui ab Ecclesia spirituali non minimum damnationis et lamentationis erit, constat ex repraesentatione `filiorum Israelis' quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et ex significatione non movere canis linguam' quod sit non minimum damnationis (x)et lamentationis {1}esse, nam opponitur clamori magno qui erit in terra Aegypti, qui est lamentatio interior, n. 7782, et hoc propter damnationem, quae significatur per `mortem primogenitorum' {2}. 2 (m)Quod non minimum damnationis sit illis qui ab Ecclesia spirituali, hoc est, qui in bono {3}Ecclesiae illius, non intelligendum quod absque omni malo sint, sed quod detineantur a malo in bono a Domino; proprium illorum non est nisi quam malum et damnatum, {4}sed proprium Domini quod accipiunt est bonum, ita absque omni damnatione, ita intelligitur quod {5}nihil damnationis illis qui in Domino sunt.(n) 3 Quod dicatur `non movebit canis linguam,' est propter significationem `canis'; {6}canis significat omnium infimos seu viles in Ecclesia, etiam qui extra Ecclesiam sunt, tum qui multum blaterant de talibus quae Ecclesiae {7}, ac parum intelligunt; et in opposito sensu quid prorsus extra Ecclesiae fidem sunt, {8}atque ea quae fidei contumeliis (x)afficiunt; quod `canes' significent illos qui extra Ecclesiam, constat apud Matthaeum, Jesus dixit ad mulierem Graecam Syrophoenissam, Non (t)bonum est sumere panem filiorum et projicere {9}canibus; illa vero dixit, Certe, Domine, verum {9}catelli etiam edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; tunc respondens Jesus dixit illi, Mulier, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis; et sanata est {10}filia ejus, xv 26-28, et Marc. vii 27, 28;

ibi per `filios' intelliguntur qui intra Ecclesiam, et per `canes' qui extra {11}: similiter per Canes qui lingebant ulcera Lazari, Luc. xvi 21;

per divitem enim ibi in sensu interno intelligitur qui intra Ecclesiam, et inde divitiis spiritualibus, quae sunt cognitiones veri et boni, 4 abundat; `canes' pro illis qui {12}intra Ecclesiam infimo loco sunt, qui de talibus quae Ecclesiae multum blaterant et parum intelligunt; ac in opposito sensu, qui ea quae fidei {13} contumeliis afficiunt: apud Esaiam, Speculatores ejus caeci omnes, non sciunt; omnes sunt canes muti, non possunt latrare; spectantes, cubantes, amantes dormire, lvi 10:

apud Davidem, Tumultuantur sicut canis, circumeunt in urbe; quia eructant ore suo, gladii in labiis illorum, Ps. lix 7, [8,] 15 [A.V. 6, 7, 14]:

apud eundem, Ut imprimat pes tuus in sanguinem, linguam canum tuorum, Ps. lxviii (x)24 [A.V. 23]:

apud Matthaeum, Ne detis quod sanctum est canibus; ne projicite margaritas vestras ante porcos; ne forte conculcent ea pedibus suis, et versi lacerent vos, vii 6;

{14}inde omnium vilissimum, quod projiciendum, per `canem {15} mortuum {16}significatur, 1 Sam. (x)xxiv 15; 2 Sam. ix 8, xvi 9. {17} @1 fore$ @2 i, n. 7778$ @3 ejus$ @4 et quod non est proprii illorum sed Domini,$ @5 illis qui in Domino extra omni damnatione sint$ @6 canes significant infimos$ @7 i sunt$ @8 ac$ @9 Gk (kunaria)$ @10 GK (thugater)$ @11 i Ecclesiam$ @12 in Ecclesia$ @13 i sunt$ @14 quod$ @15 i autem$ @16 Before per$ @17 i Cum in coelo est sermo de vilissimis, tunc etiam in mundo spirituum repraesentantur canes.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church