7778. `Et morietur omnis primogenitus in terra Aegypti': quod significet damnationem fidei separatae a charitate, constat ex significatione `mori' quod sit damnatio, de qua n. 5407, 6119; et ex significatione `primogeniti' quod sit fides Ecclesiae per quam charitas, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035; `primogenitus' autem `in terra Aegypti' est fides absque charitate, de {1}qua videatur supra n. 7766. 2 Quod fidem absque charitate attinet, ulterius dicendum: fides quae absque charitate non est fides, sed modo scientia talium quae fidei, {2} vera enim fidei spectant charitatem ut suum finem ultimum, ac postea procedunt a charitate ut a suo fine primo; inde patet quod illa quae fidei sunt non dentur apud illos qui non in charitate; quod tamen detur scientia verorum fidei apud illos, notum est; haec scientia est quae (d)ab illis vocatur fides; {3}et cum scientifica veri et boni fidei ab illis applicantur ad {4}confirmanda falsa et mala, tunc non amplius sunt apud illos vera et bona fidei, nam accedunt ad falsa et mala, {5}quibus inserviunt, {6}nam spectantur in illis tunc ipsa illa falsa 3 et mala quae confirmant; illa quae genuinae fidei sunt spectant sursum ad caelum et ad Dominum, at illa quae fidei separatae a charitate sunt spectant deorsum, et cum confirmant {7}mala et falsa, ad infernum; inde quoque patet quod fides separata a charitate non sit fides; {8}ex his constare potest quid intelligitur per damnationem fidei separatae a charitate, quod nempe {9} falsificati veri et adulterati boni quae fidei, nam verum cum falsificatum est, non amplius est verum sed falsum, et bonum cum adulteratum non amplius est bonum sed malum; et ipsa fides non amplius est fides veri et boni sed falsi et mali, utcumque in externa forma apparet et sonat; et quod arcanum est, talis unicuique est fides, qualis est vita; si itaque vita damnata est, etiam est fides, est enim fides falsi cum vita est mali; quod ita sit, non apparet in mundo, sed manifestatur in altera vita, cum {10}ibi mali deprivantur scientia veri et boni, tunc prodeunt e malis falsa quae apud illos recondita jacuerunt. 4 {11} Apud quosdam malos est persuasio quod verum fidei sit verum; hoc persuasivum etiam putatur esse fides, sed non est fides; impressum enim est ex fine quod inserviat pro medio captandi lucrum, honores, et famam; vera illa quamdiu pro mediis inserviunt, amantur propter finem qui est malus, at cum non amplius inserviunt, relinquuntur, immo spectantur ut falsa; haec persuasio est quae vocatur fides persuasiva, et est quae intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Multi dicent Mihi in die illa, Domine, Domine, nonne per nomen Tuum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo multas virtutes fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem, vii 22, 23:
eadem fides etiam intelligitur per `lampades absque oleo' apud quinque virgines stultas, quae etiam dixerunt, Domine, Domine, aperi nobis; sed respondens dixit, Amen dico vobis, Non novi vos, Matth. xxv 11, 12;
per `lampades' significantur vera fidei, et per `oleum' bonum charitatis; ita per `lampades absque oleo' vera fidei absque bono charitatis. @1 hac fide$ @2 i nam fides in se spectata est charitas,$ @3 at quatenus$ @4 confirmandum$ @5 ac illis$ @6 et$ @7 falsa et mala$ @8 inde patet$ @9 i damnatio$ @10 enim mali ibi deprivantur cognitionibus veri et boni, quae fuerant in memoriis eorum exterioribus$ @11 In A the remainder of this is an indistinct marginal insertion which appears to read: Apud quosdam malos est persuasio quod verum fidei sit verum; hoc persuasivum est quae putatur esse fides, sed non est fides, haeret enim in ea, ibi impressum ex origine quod inserviant pro mediis ad captandum lucri, honoris, famae, quamdiu iis favent, amantur propter finem; sed cum non amplius favent, relinquuntur, imo spectantur ut falsa, *** fides intelligitur per Domini verba ostensa$