7776. `Circa medium noctis': quod significet cum devastatio totalis, constat ex significatione `medii noctis' quod sit cum densissima caligo, hoc est, cum merum falsum; `nox' enim significat statum falsi, n. 2353, 6000; {1}`medium' ejus est summum; ita `medium noctis' est devastatio totalis {2}. @1 A is confused, but possibly reads medium ejus est summum et primum cum non ad medium summum pervenit$ @2 i, quae nunc illis qui significantur per Aegyptios$