Arcana Coelestia (Potts) n. 7773

Previous Number Next Number See English 

7773. `In oculis servorum, et in oculis populi': quod significet apud illos qui ibi in subordinatione erant, constat ex significatione `servorum et populi' quod sint qui subordinati; per `Pharaonem' enim repraesentantur primarii qui infestarunt, sub quibus subordinati reliqui. Quod significentur subordinati, est quia (x) apud malos aeque ac apud bonos, seu in inferno ut in caelo, est forma regiminis, sunt nempe dominationes et sunt subordinationes, absque illis societas nec {1}cohaereret; sed subordinationes in {2}caelo plane aliter se habent quam subordinationes in {2}inferno; in caelo sunt omnes sicut pares, amat enim unus alterum ut frater fratrem; {3}usque tamen unus praefert alterum sibi sicut praestat intelligentia et sapientia; ipse amor boni et veri facit ut quisque se quasi ex se subordinet illis qui in sapientia boni et in intelligentia veri prae se sunt; subordinationes autem in inferno sunt imperii, et inde saevitiae qui imperat saevit in illos qui non omni (t)suo nutui favent; habet enim quisque alterum pro hoste, exterius autem pro amico, colligationis causa contra violentiam aliorum; colligatio illa est qualis latronum; subordinati {4}continue spirant ad dominium, et quoque erumpunt saepe; tunc status ibi lamentabilis, nam tunc saevitiae et crudelitates; hoc fit per vices. Ex his constare potest quomodo se habet cum subordinationibus in altera vita. @1 cohaerit$ @2 A transposes coelo and inferno$ @3 usque unus alterum praefert sibi, et id secundum intelligentiam et sapientiam$ @4 dominatorem odio habent, continue enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church