7766. `Adhuc plagam unam adducam super Pharaonem, et super Aegyptum': quod significet finem vastationis, qui damnatio, constat ex significatione `adhuc plagae unius' quod sit ultimum vastationis. Quod per `plagas super Aegyptum adductas' significati sint status successivi vastationis, a praecedentium explicatione patet; quod ultimum sit damnatio, nempe fidei separatae a charitate, patebit a sequentibus, nam per `primogenita {1} morti data in Aegypto' significatur damnatio illius fidei; per `mortem' ipsa damnatio, et per `primogenita' fides; {2} fides dicitur damnata quando illa quae fidei sunt applicantur ad patrocinandum falsis et malis; quando illis patrocinantur, transeunt ad partes illorum et fiunt confirmantia; hoc fit apud illos qui et doctrina et vita separant fidem a charitate; sed apud hos non est fides; est modo scientia talium quae fidei, quae ab illis vocatur fides; hoc intelligitur per fidem damnatam; insuper ipsa subjecta, in quibus talia quae fidei sunt adjuncta falsis et malis fuerunt, post vastationes in damnatione sunt; damnatio sentitur per putorem et fetorem qui ex illis exhalat, plus quam ab illis apud quos non talia quae fidei sunt fuerunt; se habet hoc in particulari sicut in communi; in communi, si malas spiritus accedit ad societatem caelestem ubi charitas, sentitur manifeste ab illo fetor; similiter in particulari, ubi talia fuerant quae caeli, hoc est, quae fidei, et in eodem subjecto etiam talia quae inferni. Ex his nunc patet quod per `adhuc plagam unam, quae adducetur super Pharaonem et super Aegyptum' significetur ultimum vastationis, quod est damnatio; per `Pharaonem' enim repraesentantur illi qui infestarunt, hic qui damnantur; et per `Aegyptum' significatur mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6147, 6252. @1 i quae$ @2 The remainder of this has been much altered from the form in A, which reads: (s)fides dicitur damnari, quando illa quae fidei sunt, applicantur ad patrocinandum falsis et malis, cum illis patrocinatur adjungunt se illis et transeunt ad partes falsi et mali, hoc fit quando fides separatur a charitate, sed tunc fides non amplius est fides, modo vocatur ita, hoc intelligitur per fidem damnatam; insuper ipsa subjecta in quibus talis fides separata a charitate et adjuncta falsis et malis fuerat, post vastationes damnantur, damnatio sentitur per putorem et faetorem, qui ex illis exhalat, nam ubi talia quae fidei fuerant, cum evacuantur seu vastantur ab illis putent et faetent plus quam ubi falsa et mala fuerant absque talibus quae fidei; se habet in particulari sicut in communi, in communi si malus spiritus accedit ad societatem caelestem ubi charitas, tunc putor ac faetor manifeste sentitur ab illo, similiter in particulari ubi talia fuerant quae caeli, hoc est, quae fidei, et in eodem subjecto etiam talia quae inferni,(s) quod percipitur ex sphaera inde exhalata, hoc ultimum vastationis, quod est damnati significatur per adhuc plagam unam quae adducetur super Pharaonem; per Pharaonem enim repraesentantur illi qui nunc damnantur, et per Aegyptum significatur mens naturalis, n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6147, 6252.$