Arcana Coelestia (Potts) n. 7756

Previous Number Next Number See English 

7756. Cum conjunctione boni quod charitatis, et veri quod fidei, apud hominem, ita se habet: bonum quod charitatis intrat per animam apud hominem, verum autem quod fidei intrat per auditum; illud a Domino influit immediate, hoc autem {1}per Verbum mediate; inde via per quam bonum charitatis intrat vocatur via interna; et via per quam verum fidei intrat vocatur via externa; quod per viam internam intrat, hoc non percipitur quia non cadit manifeste in sensum; quod autem per viam externam intrat, hoc percipitur quia cadit manifeste in sensum; inde est quod fidei tribuatur omne Ecclesiae. Aliter apud illos qui regenerati sunt; apud hos {2} bonum quod charitatis manifeste percipitur. @1 After mediate$ @2 i enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church