7748. (x) Dictum quod illi qui amant solas cognitiones, non autem vitam secundum illas, referant interiorem membranam cranii; at illi qui assuescunt loqui absque affectione, et cogitationem attrahere ad se, et subtrahere aliis, quod referant membranam illam, sed osseam factam, quia ab aliqua vita spirituali fit illis nulla vita.