7727. `Et faciemus Jehovae Deo nostro': quod significet qui acceptus Domino, nempe cultus, constat ex illis {1}quae praecedunt, quod nempe per `sacrificia et holocausta' significetur cultus, n. 7726, et per `gregem et armentum,' ex quibus sacrificia, bonum ex quo cultus, n. 7723, 7724; ita per `facere sacrificia et holocausta Jehovae significatur cultus ex bono qui acceptus; quod `Jehovah' in Verbo sit Dominus, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6280, (a)6281, 6303, 6905, 6945, 6956. @1 qui$