7710. `Extende manum tuam ad caelum': quod significet dominium potentiae veri Divini in caelo, constat ex significatione `extendere manum' quod sit dominium potentiae, de qua supra n. 7673; ex repraesentatione `Moschis' qui extenderet manum, quod sit verum Divinum, de qua n. 6723, 6752, 7010, 7014, 7382; et ex significatione `caeli' quod sit caelum angelicum. Quomodo se habet quod dominium potentiae veri Divini in caelum produceret apud infestantes novum statum, qui significatur per `caliginem,' constat ex illis quae n. 7643, 7679, ostensa sunt; quod nempe Dominus caelum continue ordinet, ac donet illos qui ibi et novos advenas bono caelesti (c)et spirituali; haec ordinatio facit quod mali per gradus devastentur; influit enim bonum illud {1} praesentius ad malos qui in opposito (nam influxus Divinus pergit usque in opposita, et sic continet inferna in nexu et in vinculis); et quia mali vertunt omne bonum in malum, ita bonum quod praesentius influit in majus malum; et quantum {2}hoc faciunt, tantum resistunt vero et bono fortius, hoc est, infestant gravius; inde est quod devastationis gradus sint, usque dum tandem dejiciuntur in infernum, qui est {3}graduum vastationis ultimus. Ex his constare potest quod a Domino nihil nisi quam bonum procedat, et quod non vastet malos, minus conjiciat illos in infernum, sed quod ipsi hoc faciant. @1 i sic$ @2 vertunt id in majus malum$ @3 gradus$