7670. `Et expulit illos ex faciebus Pharaonis': quod significet quod voluntas infestantium prorsus contrariaretur vero Divino, constat ex repraesentatione `Moschis et Aharonis,' qui expulsi, quod sint verum Divinum, de qua supra n. 7637; ex repraesentatione `Pharaonis' quod sint qui infestant, de qua etiam supra n. 7631; ex significatione `facierum' quod sint interiora quoad affectiones, de qua n. 7666, ita voluntas, nam affectiones sunt voluntatis, cogitationes autem {1} intellectus; quod voluntas contrariaretur, significatur per quod `expulit e faciebus,' nam id expellitur quod contra voluntatem est, seu quod contra affectiones quae voluntatis. @1 i sunt$