Arcana Coelestia (Potts) n. 7665

Previous Number Next Number See English 

7665. {1} `Et dixit ad illos': quod significet subsannationem, constat a verbis quae Pharao {2} dicit, `Erit sic Jehovah cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum,' quae verba subsannationis sunt. @1 7664$ @2 i nunc$

7665a. `Erit sic Jehovah cum vobis, quando dimisero vos et infantem vestrum': quod significet quasi Dominus apud illos foret si relinquantur, constat ex significatione `erit sic Jehovah cum vobis' quod sit quasi Dominus apud illos foret; quod `Jehovah' sit Dominus, videatur mox supra n. 7664; ex significatione `dimittere' quod sit relinquere; et ex significatione `infantis' quod sint qui familiam seu domum patris constituunt; sunt enim hic `infans' qui in mox superiore versu dicuntur `pueri, filii, et filiae.'


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church