Arcana Coelestia (Potts) n. 7619

Previous Number Next Number See English 

7619. `Per manum Moschis': quod significet media lege a Divino, constat a significatione `per manum alicujus' quod sit mediate, de qua sequitur; et ex repraesentatione `Moschis' quod sit lex a Divino, de qua n. 6771, 6827; quod `loqui per manum alicujus' sit medio illo seu mediate, est quia per `manum' significatur potentia, n. 878, 3387, 4931-4937, 5327, 5328, 5544, 6292, 6947, 7011, 7518, ita per `manum alicujus' {1} potentia vicaria, quod idem est cum mediate, {2}nam quod fit mediate, fit per potentiam alterius in se; inde est quod in Verbo illa loquendi formula sit, ut in Libris Regum, ubi aliquoties dicitur Verbum quod Jehovah locutus {1} `per manum alicujus'; ut quod locutus {1} per manum Achijae prophetae, 1 Reg. xiv 18; per manum Achiae Schelonitae, 1 Reg. xv 29; per manum Jehu prophetae, 1 Reg. (x)xvi 7, 12; per manum Joschuae, ibid. vers. 34; per manum Eliae, 1 Reg. xvii 16; per manum Jonae prophetae, 2 Reg. xiv 25. @1 i est$ @2 omne enim$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church