Arcana Coelestia (Potts) n. 7575

Previous Number Next Number See English 

7575. `Et ambulavit ignis ad terram': quod significet mala cupiditatum, constat ex significatione `ignis' quod sint mala cupiditatum, de qua n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324; et ex significatione `ambulare ad terram' quod sit occupare mentem naturalem usque ad ima ejus; quod `terra Aegypti' sit mens naturalis, videatur n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301. Quia per `grandinem' significantur falsa {1}, et per `ignem' mala ex quibus illa, idcirco ubi grando etiam ignis memoratur, apud Esaiam xxx 30, 31; Ps. xviii 12-15; Ps. lxxviii 47-49; Apoc. viii 7; et quoque in versu {2} sequente, `Et fuit grando, et ignis simul ambulans in medio grandinis, gravis valde.' @1 i ex malis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church