7568. `Extende manum tuam versus caelum': quod significet advertentiam et appropinquationem caeli, constat ex significatione `extendere manum' quod sit advertere, nam per extensionem manus advertitur et ostenditur; et ex significatione `caeli' quod sit caelum angelicum; et quia cum caelum advertitur et ei ostenditur, etiam illuc intendit visum et cogitationem, inde etiam significatur appropinquatio, nam omnis appropinquatio in mundo spirituali fit per determinationem cogitationis; haec quomodo se habent, quidem prius n. 7519 dictum est; sed quia talia sunt quae in mundo ignota sunt, paucis adhuc {1}illustrare licet: quando aliqua (t)mutatio status fiet apud malos qui vastandi, sicut apud hos de quibus in his capitibus, tunc fit illa mutatio per praesentiorem influxum boni (c)et veri e caelo; quo enim propius ad illos accedit caelum, eo magis interiora mala et falsa apud illos excitantur; nam bonum et verum e caelo penetrant versus interiora, et eo penitius, quo propinquius; inde est quod infernales non ausint prope accedere ad aliquam societatem caelestem, sed quod recedant quantum possunt, videatur n. 4225, 4226, 4299, 4533, 4674, 5057, 5058, 7519. Ex his nunc patet quid intelligitur per advertentiam et appropinquationem caeli, quae significantur per quod `Moscheh extenderet manum versus caelum'; novus enim status, nunc describitur, nempe status falsorum ex malis destruentium omnia bona et vera Ecclesiae apud illos qui infestant; qui status, quia existit per praesentiorem influxum veri a Divino, et simul per accessionem caeli, ideo dicitur ad Moschen quod `extenderet manum versus caelum.' @1 illa illustranda sunt$