7562. `Et timens verbum Jehovae e servis Pharaonis': quod significet illa in mente naturali quae Domini erant, constat ex significatione `timens verbum Jehovae' quod sint illa quae Domini sunt; per `timentem' enim in sensu interno non intelligitur persona timens, sed res; quod in caelo idea personae vertatur in ideam rei, videatur n. 5225, 5287, 5434, idcirco per `timens verbum Jehovae' intelligitur bonum et verum quae a Domino {1}; et ex significatione `servorum Pharaonis' quod sint illa quae mentis naturalis sunt; quod `Pharao' sit naturale in communi, videatur n. (x)5160, 5799, inde `servi ejus' sunt quae in naturali, seu quod idem, quae in mente naturali sunt; nam {2} quae in naturali sunt, ex quibus cogitat et concludit homo, constituunt mentem ejus. Quae, in mente naturali, Domini sunt et non Domini sunt, videatur (m)infra n. 7564.(n) @1 i, illa sunt res quae per timentem verbum Jehovae significantur$ @2 i illa$