7546. `Et percuterem te et' populum tuum peste': quod significet ita devastationem totalem, constat ex significatione `pestis' quod sit vastatio boni et veri, de qua n. 7505, hic devastatio totalis, quia dicitur quod `Pharao et populus ejus illa (x)percuterentur'; prius autem in (x)vers. 3 quod pecus; inde ibi per `pestem' non significatur devastatio totalis sed vastatio in communi quoad illa quae sunt veri et boni Ecclesiae, et quae extra sunt.